STIPENDIUM

STIPENDIUM
STIPENDIUM
a STIPE dictum, quod aes quoque stipem dicebant: Nam quod asses librae pondo erant, qui acceperant maiorem numerum, non in arca ponebant, sed in aliqua cella stipabant. M. Vatro de L. L. l. 4. et verbo pendo, quasi Stipipendium, quod ante nummum signatum Quaestores stipem militibus appendere solebant, non numerare: Unde non aliter militibus, quam ad stateram antiquitus sivisa stipendia sunt. Fuit proprie aes militare, quod militi semestre aut annuum dabatur, teste eôdem Varrone de vita Pop. Rom. Ο᾿ψώνιον ςτρατιωτικὸν, Obsonium militare quoque dictum, eo quod non semper aes aut pecunia, sed aliquando et panis ac obsonium Stipendii locô erogabatur. Hinc Obsonii vocabulo pro Stipendio utitur Polybius l. 2. quam rem discusserunt egregie Iustus Lipsius Elect. l. 2. Car. Sigonius de antiquo Iure Civ. Rom. Ioh. Stadius Not. ad L. Florum, Andr.
Tiraquellus ad Alex. Neapolit. l. 6. c. 22. etc. Imô et Stipendium postea annus dictus est quilibet, ab anno aetatis decimo septimo, usque ad quadragesimum secundum vel iuxta alios, sextum, quôd eô temporis inter vallô in bello mererent. Annô enim praefatô, qui primus erat post praetextam positam, militiae adscribebantur, tenebanturque permanere per annos 25. continuos, quod illi, qui de iis scripserunt rebus, Stipendia vocant. Servius ad Aen. l. 7. v. 614. ipse vocat pugnas completa stipendia, i. e. militiae tempora Hinc Polybius l. 6. Peditem, ait, nisi necessitate Reip. non posse cogi, ultra 46. annum; Equitem ultra 10. Stipendia. Vide quoque Livium Dec. 3. l. 5. in limine. Et lapides meminerunt, quorum unus Moguntiae ita habet, apud W. Lazium Comm. Reip. Rom. l. 5. c. 18. C. Iulio Flaviano. Corniculario. leg. XXII. p. p. p. f. Stipendium. 17. qui. vixit. ann. 35. mensib. 11. diebus. 25. Coccia. Chrysis. coniugi, incomparabilis. pietatis etc. Ab initio autem milites Romani Stipendium non metuêre, sed de suo quisque eô munere functus est. Annô demum 347. Anxure Volscorum oppidô captô ac direptô, pedites primum Stipendium acceperunt, et trienniô post, bellô Veienti etiam Equites, Liviô teste, l. 5. c. 7. Et Polybius quidem, diurnum Peditis stipendium obolos duos statuit, Centurionis duplex, Equitis drachmam, quae eadem fere Graecis, ac denarius apud Latinos. Oboli autem duo supputante Lipsiô Elect. c. 2. faciebant assea Romanos tres: vile profecto vitae pretium, pro quo tot adire labores ac pericula cogebantur, et de quo vestes etiam at que frumentum comparanda erant. Horum enim quicquam si a Quaestore accepissent; tantundem de pecunia detractum esse, docer Polybius l. 6. donec tandem C. Sempronius Gracchus Tribunus Plebis lege cavit, ut vestis e publico militi daretur: et, ut nihilominus pecuniam quoque totam acciperet, uti discimus ex Plut. in Gracchis; existimatque Iust. Lipsius, etiam de frumento priori aliquâ lege gratiam factam esse. Post aliquod tempus, C. Iul. Caesar, ut Sueton. scribit, c. 26. legionibus Stipendium perpetuum duplicavit; quod Lipsius sic interpretatur, constitutum fuisse a Caesare stipendium 6. aut 7. assium. Eius Successor Augustus, constitutâ Rep. et Imperii iam certus, quidquid ubique militum esset, verba sunt Suetonii, c. 49. ad certam Stipendiorum proemiorumque formulam adstrinxit. Formula
Augusti latior Iuliâ, videl. in diem deni asses, ita ut menstruum militis sub Augusto esset circiter 25. denarii, i. e. aureus unus Roman. monetae nostrae aurei duo. Ab Augusto, quis stipendium militum auxerit, incertum. Lipsius Caligulam vel Claudium addidisse alterum aureum, tertium fortasse additum per bela civilia Vitellii et Othonis: quartum etiam a Domitiano, autumat, de quo ita Sueton. c. 7. Addidit et quartum stipendium militi, aureis ternis, ut legi vult praefatus Vir eruditus. Sic Rosinus l. 10. c. 25. Gronovio, Stipendium militare, ante Iulium 5. asses in diem erant, ut agnoscit Polybius: postquam 2. asses dodrans, primum fuêre Stipendium bellô Veienti, arctis etiamnum publicis privatisque opibus, sicque Pedit mille aeris annuum collatum. Secundum, quod 5. assium esse diximus, in aere priore multô recisius fuit; binas enim libras et novem uncias aeris prius continebat diurnas: sed amplius ratione formarum signatarum, quae tunc valebant, et argenti, cui exaequabatur; sestertium enim faciebat et assem, quum prius sestertium et quadrantem. Ita nec miles querebatur, qui cum accipere solitus esset undecim quadrantes, denatii partem quartam et quadragesimam; nunc accipiebat quadrantes 20. denarii propemodum tertiam: et Resp. lucrabatur, quae, quod fuerat Stipendium militis unius, eô iam undecim tuebatur, assibus ad semuncias redactis. Tertium, quod Iulio debuerunt dominationis Auctori, quini alii ad pristinos quinos asses adiecti. Quattum addidit Domitianus, Stipendium militi aureos ternos, super novem, quos habebat annuos, sive singuli sint additi pensionibus quadrimestribus, sive terni fuerint quater dati trimestris. Unde Lipsium in Mil. Rom. rem a Iulio motam hîc non stetisse, sed auxisse Augustum, contendentem, reprehendit, docens denos asses, quotum Tacitus meminit Annal. l. 1. c. 17. a Iulio esse, neque auctos ab Augusto, nisi in cohortibus praetoriis et urbanis ab ipso institutis; quibus binos in diem denatios adsignavit, Tacit. ibid. c. 17. Accipiebant autem quartô quôque mense Stipendium milites, tres nempe aureos sive 75. denarios, quibus Domitianus aureum unum seu 25. denarios adiecit. Sic enim Zonaras, Τοῖς ςτρατιώταις ἐπήυξησε την` μιςθοφορὰν, τὰχα διὰ νίχης. πέντε γὰρ καὶ ἑβδομήκοντα δραχμὰς ἑκάςτου λαμβάνοντος, ἑκατὸν ενέλευσε δίδοςθαι: quod cum neque de annuo, neque de menstruo Stipendio intelligi possit, quadrimestre fuisse necesse est. Quare, cum Suetonius loc. cit. Domitiani accessionem quartum stipendium vocat, intelligit, Militem accepisse antea tria stipendia, seu 3. pensiones quadrimestres unius anni; Domitianum vero pro tribus his articulis seu pensionibus numerandi militibus annui stipenidii, instituisse pensiones quatuor, quas trimestres fuisse oportet: ut nempe quater in anno acciperent stipen dium singulis vicibus trium aureorum; qui sunt omnes, aurei 12. seu denarii 300. asses 4800. in mensem aureus, sive denarii 25. vel asses 400. in diem 13. asses cum triente. E quibus patet, praterquam quod Stipendium significat omne id, quod annuum dabatur, inolevisse usu castrensi, ut quia illud annuum 3. ante Domitianum numerabatur pensionibus, Sipendium per Synecdochen interdum dicatur pro pensione qualibet: etiam illâ, quâ barbaratum gentium pacem redimere soliti sunt Romani, more a Domitiano eôdem primum introductô, quem secuti Imperatores alii, ut existimationi suae consulerent, pensionem hanc annuam, quae verum erat tributum, honestiori vocabulô Stipendium nominârunt, Isaac. Casaubon. ad Spartian. in
Hadriano, c. 6. Donativô item, apud Capitolin. in Maximo, c. 12. Vide quoque Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. Vet. l. 3. c. 2. ubi de his fuse disputat. Idem Stipendiia peditum duplicata Centurionibus, data tripla Equiti, quadrupla Tribunis et Praefectis Equitum, docet l. 2. c. 2. Stipendia item sub primis Im peratorib. non nisi in aere fuisse numerata, l. 3. loc. cit. Porro quod veteranis militibus persolvebatur, dicebatur Emeritum quoque, quod
cum praemio male nonnulli confuderunt. Paulus enim IC. l. qui excubias, et Menander I. C. l. non omnes ff. de Re mil. distinguunt; ut videatur Emeritum in agrorum possessione, praemium in pecunia constitisse, Thom. Dempsterus Paralipom. in Rosin. l. 10. c. 25. de Stipendiis militum. Sic Stipendium cum Salario non pauci idem faciunt, quae tamen distinguit Iul. Capitolin. in Clodio Albino, c. 10. et Vopiscus in Probo, c. 4. ubi, postquam stipendium, quod in auro et argento dabatur, memoravit et vestem; subiungit de salario: In salario diurno bubulae pondo octo, porcinae pondo sex etc. Salatiô nempe contineabatur caro bubula et porcina, vinum, oleum, olera, ligna, sal, quod Salario nomen dedit etc. Vide Salmas. ad loca cit. Sed ut Stipendio auctorabantur Milites ad rem fortiter gerendam, ita inter poenas militares eius fuit fraudatio, Hinc aere diruti appellati milites, teste Noniô, quibus Stipendium, quod erat in nummis aereis, ignominiae ergo subtrahebatur, et diruebatur in fiscum, non in militis sacculum: Dabatur enim pecunia haec vel ex Aeratio vel ex Fisco Principis. Integram Legionem sic punitam, suggerit Liv. l. 40. Causâ ignominiae, ut semestre stipendium in eum annum esset decretum. Apud Festum, resignatum aes dicitur militi, cum ob delictum aliquod, iussu Tribuni militum, ne Stipendium ei detur, in tabulas refertur, etc. Vide quoque supra, ubi de Militibus, item voce Logariastes, et Taxati; uti de Stipendio militum, apud Athenienses, voce Obolus. Aliam vero vocis notionem paulo ante indigitatam supra etiam habes, ubi de Pensitationibus publicis, et voce Pharasmanes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Stipendium — Stipendium …   Deutsch Wörterbuch

  • Stipendium — Sn finanzielle Unterstützung erw. fach. (16. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus l. stīpendium Unterstützung, (auch: Steuer, Tribut) , zu l. stips (stipis) f. Geldbeitrag, Gabe, Spende, Gebühr , zu l. stīpāre füllen , und l. pendere (pēnsum) zahlen,… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Stipendium — »Stiftung; Geldbeihilfe (insbesondere für Studierende)«: Das seit dem 16. Jh. bezeugte Fremdwort wurde im Bereich der Schulsprache aus lat. stipendium »Steuer, Abgabe; Sold; Unterstützung« übernommen. Es handelt sich bei dem lat. Wort um eine… …   Das Herkunftswörterbuch

  • stipendium — ● stipendium nom masculin (latin stipendium) Impôt de répartition qui frappait les provinces romaines et dont le montant était fixé annuellement par Rome …   Encyclopédie Universelle

  • Stipendĭum — (lat.), 1) Sold, Löhnung der Soldaten; er wurde in den ältesten Zeiten Roms von den Tribus gegeben, da jede derselben ihr bestimmtes Contingent stellen u. erhalten mußte; seit 406 v. Chr. übernahm ihn die Staatskasse; 2) die Vermögenssteuer der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Stipendium — (lat., »Zoll, Sold«), Geldbeihilfe, namentlich an Studierende, aus staatlichen oder Stiftungsmitteln. Über Höhe und Dauer des Bezuges, Eigenschaften der Empfänger (Fakultäts , Landes oder Provinzial , Familienstipendien etc.) etc. entscheiden die …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Stipendium — Stipendĭum (lat.), Sold, Löhnung; Gelder zur Unterstützung Studierender (Stipendiāten) auf bestimmte Zeit aus milden Stiftungen, Staats oder Stadtkassen etc …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Stipendium — Stipendium, lat., Sold, Tribut, Abgabe; Unterstützungsgelder für Studierende; Meßstipendien s. Messe …   Herders Conversations-Lexikon

  • stipendium — index campaign, pay Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Stipendium — Ein Stipendium ist eine finanzielle Unterstützung für Künstler, Sportler, Schüler, Studenten oder Jungwissenschaftler (die dann als Stipendiaten bezeichnet werden) und ist als solches ein wesentliches Element der Begabtenförderung. Des Weiteren… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”